ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATES[ EPHESIENS ]PHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2[ CH3 ]CH4CH5CH6

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21

EPHESIENS 3 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
VULGATE_WEB2022 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
ERASME_15271527 Huius rei gratia ego Paulus uinctus sum Christi Iesu pro uobis gentibus.


EPHESIENS 3 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
VULGATE_WEB2022 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
ERASME_15271527 Siquidem audistis dispensatione gratiae dei. quae data est mihi in uos,


EPHESIENS 3 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
VULGATE_WEB2022 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
ERASME_15271527 quod se cundum reuelatione notum mi, hi fecit mysterium, quemadmodum ante scripsi paucis,


EPHESIENS 3 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
VULGATE_WEB2022 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
ERASME_15271527 ex quibus potestis legentes intelligere cognitionem meam in mysterio Christi,


EPHESIENS 3 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
VULGATE_WEB2022 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
ERASME_15271527 quod in aliis aetatibus, non innotuit filiis hominum, quem admodum nunc reuelatum est sanctis apostolis eius & prophetis per spiritum,


EPHESIENS 3 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,
VULGATE_WEB2022 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
ERASME_15271527 ut sint gentes cohaeredes, & eiusdem corporis, consortesque promissionis eius in Christo, per euangelium,


EPHESIENS 3 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
VULGATE_WEB2022 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
ERASME_15271527 cuius factus sum minister secundum donum gratiae dei, quod datum est mihi lecundum efficaciam potentiae il lius.


EPHESIENS 3 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
VULGATE_WEB2022 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
ERASME_15271527 Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, ut inter gentes euangelizem imperue stigabiles diuitias Christi,


EPHESIENS 3 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
VULGATE_WEB2022 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
ERASME_15271527 & in lu cem proferam omnibus, quae sit comunio mysterii, quod erat absconditum à seculis in deo, qui uniuersa condidit per Iesum Christum,


EPHESIENS 3 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
VULGATE_WEB2022 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
ERASME_15271527 ut nota fiat nunc principa, tibus ac potestatibus in coelestibus per ecclesian, uehementer uaria sapientia dei,


EPHESIENS 3 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
VULGATE_WEB2022 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
ERASME_15271527 secundum praesi nitionem seculorum, quam fecit in Chriſto Iesu domino nostro,


EPHESIENS 3 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
VULGATE_WEB2022 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
ERASME_15271527 per quem habemus audaciam & aditum cum fiducia, quae est per fidem illius.


EPHESIENS 3 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
VULGATE_WEB2022 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
ERASME_15271527 Quapropter peto, ne deficiatis ob afflictiones meas quas pro uobis tolero, quae est gloria uestra.


EPHESIENS 3 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
VULGATE_WEB2022 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
ERASME_15271527 Huius rei gratia flecto genua mea ad patre domini nostri Iesu Christi,


EPHESIENS 3 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
VULGATE_WEB2022 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
ERASME_15271527 ex quo omnis à comuni patre cognatio in coelis & in terra nominatur,


EPHESIENS 3 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
VULGATE_WEB2022 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
ERASME_15271527 ut det uobis iuxta diuitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per spiritum suum, in internum hominem,


EPHESIENS 3 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
VULGATE_WEB2022 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
ERASME_15271527 ut inhabitet Christus per fi dem in cordibus uestris, fixis in charitate radicibus, & fundamen to iacto:


EPHESIENS 3 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
VULGATE_WEB2022 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
ERASME_15271527 ut ualeatis assequi cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, & prfunditas, et sublimitas,


EPHESIENS 3 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
VULGATE_WEB2022 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
ERASME_15271527 cognoscereque praeeminen tem cognitioni dilectione Christi, ut impleamini in omne plenitudine dei.


EPHESIENS 3 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
VULGATE_WEB2022 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
ERASME_15271527 Ei uero qui potest cumulate facere ultra omria, quae pe timus, aut cogitamus, iuxta uim agentem in nobis,


EPHESIENS 3 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
VULGATE_WEB2022 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
ERASME_15271527 sit gloria in ecclesia per Christum Iesum, in omes aetates seculi seculorum. Amen.