ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES[ 1PIERRE ]2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14

1PIERRE 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
VULGATE_WEB2022 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
ERASME_15271527 Presbyteros qui inter uos sunt obsecro, qui sum & ipse presbyter, ac testis afflictionum Christi,


1PIERRE 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
VULGATE_WEB2022 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
ERASME_15271527 atque idem consors gloriae, quae reuelabitur, pascite quantum in uobis est gregem Christi, curam illius agen tes non coacte, sed uolentes: non turpiter affectantes lucrum, sed pro penso animo,


1PIERRE 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
VULGATE_WEB2022 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
ERASME_15271527 neque ceu dominium exercentes aduersus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis.


1PIERRE 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.
VULGATE_WEB2022 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
ERASME_15271527 Et cum apparuerit ille pastorum princeps reportabitis immarcessibilem glo riae coronam.


1PIERRE 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
VULGATE_WEB2022 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
ERASME_15271527 Similiter iuniores sub diti estote senioribus, sic ut omnes alius alii uicissim subiiciamini. Hu militatem animi uobis infixam ha bete: propterea quod deus superbis resistit, humilibus aute dat gra tiam.


1PIERRE 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
VULGATE_WEB2022 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
ERASME_15271527 Humiliemini igitur sub potenti manu dei, ut uos extollat cum erit opportunum,


1PIERRE 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
VULGATE_WEB2022 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
ERASME_15271527 omni cura uestra coniecta in illum. Nam illi cura est de uobis.


1PIERRE 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
VULGATE_WEB2022 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
ERASME_15271527 Sobrii estote, uigilate, quoniam aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens obambulat. quaerens quem deuoret.


1PIERRE 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
VULGATE_WEB2022 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
ERASME_15271527 Cui resistite, solidi fide, scientes easdem afflictiones, uestrae, quae in mundo est fraternitati consummari.


1PIERRE 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
VULGATE_WEB2022 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
ERASME_15271527 Sed deus omnis gratiae, qui uocauit nos ad aeternam suam gloriam per Christum Iesum, parumper afflictos, idem instauret uos, fulciat, roboret, stabiliat.


1PIERRE 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.
VULGATE_WEB2022 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
ERASME_15271527 Ipsi gloria, imperium in secula, seculorum, Amen.


1PIERRE 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.
VULGATE_WEB2022 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
ERASME_15271527 Per Syluanum uobis fidelem fratrem, ut arbitror, paucis scripsi, adhortans ac testificans hanc esse ueram gratiam dei, in qua statis.


1PIERRE 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
VULGATE_WEB2022 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
ERASME_15271527 Salutat uos ea, quae est in Babylone, uestrae con sors electionis ecclesia, & Marcus filius meus.


1PIERRE 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
VULGATE_WEB2022 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo
ERASME_15271527 Salutate uos mutuo charitatis osculo. Pax uobis omni bus, qui estis in Christo Iesu. Amen