ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

[ JACQUES ]1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20

JACQUES 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.
VULGATE_WEB2022 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
ERASME_15271527 Agite nunc diuites, plorate, ululantes super miseriis uestris, quae aduenient uobis.


JACQUES 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,
VULGATE_WEB2022 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
ERASME_15271527 Diuitiae uestrae putrefactae sunt, uestimenta uestra tineis obnoxia facta sunt.


JACQUES 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
VULGATE_WEB2022 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
ERASME_15271527 Aurum & argentum uestrum erugine uiciatum est, & erugo eorum in testimonium uobis erit, et exedit carnes uestras sicut ignis. Thesaurum congessistis in extremis diebus.


JACQUES 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
VULGATE_WEB2022 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
ERASME_15271527 Ecce merces operario rum qui messuerunt regiones uestras, quae fraude non reddita est à uobis, clamat. & clamores eorum qui messuerant, in aures domini sabaoth introierunt.


JACQUES 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
VULGATE_WEB2022 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
ERASME_15271527 In delitiis uixistis super terra, & lasciuistis. enutriistis corda uestra, ut in die occisionis.


JACQUES 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.
VULGATE_WEB2022 addixistis occidistis iustum non resistit vobis
ERASME_15271527 Condemnastis, & occidistis iustum, et no resistit uobis.


JACQUES 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
VULGATE_WEB2022 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
ERASME_15271527 Patientes igitur estote fratres usque ad aduentum dni: Ecce agricola expectat preciosum fructum terrae, pa tienter expectans illum, donec accipiat pluuiam tempestiuam & sero tinam.


JACQUES 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
VULGATE_WEB2022 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
ERASME_15271527 Patientes igitur estote & uos, & confirmate corda uestra, quoniam aduentus domini appropinquat.


JACQUES 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.
VULGATE_WEB2022 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
ERASME_15271527 Nolite ingemiscere alius aduersus alium fratres, ut ne condemnemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.


JACQUES 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
VULGATE_WEB2022 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
ERASME_15271527 Exemplum accipite fratres mei, afflictionis ac patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine domini.


JACQUES 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
VULGATE_WEB2022 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
ERASME_15271527 Ecce beatos ducimus eos qui sustinent. Tolerantiam lob audistis, & fine domini uidistis, quod ual de misericors sit dominus ac com miserans.


JACQUES 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.
VULGATE_WEB2022 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
ERASME_15271527 Ante omnia autem fratres mei, nolite iurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque iusiurandum, Sit autem uestrum est, est: non, non, ut ne in simulationem incidatis.


JACQUES 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
VULGATE_WEB2022 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
ERASME_15271527 Affligitur aliquis inter uos? oret. Aequo animo est aliquis? psallat.


JACQUES 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
VULGATE_WEB2022 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
ERASME_15271527 Infirmatur quis inter uos? accersat presby teros ecclesiae, & orent super eum, ungentes eum oleo in nomine do mini.


JACQUES 5 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
VULGATE_WEB2022 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
ERASME_15271527 Et obsecratio fidei saluum reddet laborantem, & eriget eum do minus: & si in peccatis fuerit, remittentur ei.


JACQUES 5 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
VULGATE_WEB2022 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
ERASME_15271527 Confitemini inuicem alius alii delicta, & orate pro uobis inuicem, ut sani sitis. Multum enm ualet deprecatio iusti efficax.


JACQUES 5 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
VULGATE_WEB2022 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
ERASME_15271527 Helias homo erat similiter obnoxius affectionibus ut nos, & precatione preçatus est ne plueret: & non pluit super terram annos tres et menses sex.


JACQUES 5 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
VULGATE_WEB2022 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
ERASME_15271527 Et rursum orauit, & coelum dedit pluuiam, & de terra produxit fructum suum.


JACQUES 5 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,
VULGATE_WEB2022 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
ERASME_15271527 Fratres, si quis inter uos errauerit à ueritate, & conuerterit quis eum,


JACQUES 5 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
VULGATE_WEB2022 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum
ERASME_15271527 sciat, quod qui couerti fecerit peccatorem ab errore uiae suae, saluam faciet animam à morte, & operiet multitudinem peccatorum.