ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS[ 1TIMOTHEE ]2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1[ CH2 ]CH3CH4CH5CH6

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15

1TIMOTHEE 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
VULGATE_WEB2022 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
ERASME_15271527 Adhortor igitur, ut ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,


1TIMOTHEE 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
VULGATE_WEB2022 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
ERASME_15271527 pro regibus, & omnibus in eminentia constitutis, ut placidam ac quietam uitam degamus cum omi pietate & honestate.


1TIMOTHEE 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,
VULGATE_WEB2022 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
ERASME_15271527 Nam hoc bonum est & acceptum coram seruatore nostro deo,


1TIMOTHEE 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
VULGATE_WEB2022 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
ERASME_15271527 qui cunctos homines uult sal uos fieri, & ad agnitionem ueritatis uenire.


1TIMOTHEE 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
VULGATE_WEB2022 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
ERASME_15271527 Vnus enim deus, unus etiam conciliator dei & hominum, homo Christus Iesus,


1TIMOTHEE 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;
VULGATE_WEB2022 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
ERASME_15271527 qui dedit semetipsum precium redemptionis pro omnibus, ut esset testimonium temporibus suis,


1TIMOTHEE 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
VULGATE_WEB2022 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
ERASME_15271527 in quod positus sum ego praeco & apostolus. Veri tatem dico in Christo, non mentior, doctor gentium cum fide & ue ritate.


1TIMOTHEE 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;
VULGATE_WEB2022 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
ERASME_15271527 Volo igitur orare uiros in omni loco stustollentes puras ma nus absque ira & disceptatione.


1TIMOTHEE 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
VULGATE_WEB2022 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
ERASME_15271527 Consimiliter & mulieres in amictu mo desto, cum uerecundia & castitate ornare semetipsas, non tortis crinibus aut auro, aut margaritis, aut uestitu sumptuoso,


1TIMOTHEE 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
VULGATE_WEB2022 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
ERASME_15271527 sed quod decet mulie res, profitentes pietate per opera bona.


1TIMOTHEE 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;
VULGATE_WEB2022 mulier in silentio discat cum omni subiectione
ERASME_15271527 Mulier in silentio discat cum omi subiectione.


1TIMOTHEE 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
VULGATE_WEB2022 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
ERASME_15271527 Caeterum mulieri doce re non permitto, neque autoritatem usurpare in uiros, sed esse in silentio


1TIMOTHEE 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Adam enim primus formatus est, deinde Eva;
VULGATE_WEB2022 Adam enim primus formatus est deinde Eva
ERASME_15271527 Adam enm prior formatus est, deinde Eua,


1TIMOTHEE 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
VULGATE_WEB2022 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
ERASME_15271527 & Adam non fuit deceptus, sed mulier seducta obnoxia facta est transgressioni,


1TIMOTHEE 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
VULGATE_WEB2022 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
ERASME_15271527 salua tamen fiet per generationem liberorum, si manserint in fide ac dilectione & sanctificatione cum castitate.