ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS[ 1TIMOTHEE ]2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5[ CH6 ]

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21

1TIMOTHEE 6 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
VULGATE_WEB2022 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
ERASME_15271527 Quicumque sub iugo sunt serui, suos dominos omni honore dignos ducant, ne nomedei & do ctrina male audiat.


1TIMOTHEE 6 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.
VULGATE_WEB2022 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
ERASME_15271527 Qui uero fideles habent dominos, ne contemnant, quod fratres sint, sed magis inseruiant, quod fideles sint ac dilecti qui beneficentiae participes sunt. Haec doce & exhortare.


1TIMOTHEE 6 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
VULGATE_WEB2022 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
ERASME_15271527 Si quis di uersam sequitur doctrinam, & non accedit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi, & ei quae secun dum pietate est doctrinae,


1TIMOTHEE 6 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
VULGATE_WEB2022 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
ERASME_15271527 is inflatus est, nihil sciens, sed insaniens circa quaestiones ac disputationum pu gnas, ex quibus nascitur inuidia, contentio, maledicentia, suspiciones malae,


1TIMOTHEE 6 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
VULGATE_WEB2022 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
ERASME_15271527 superuacaneae conflicta tiones hominummente corrupto rum, & quibus adempta est ueritas, qui existimant quaestum esse pieta tem.


1TIMOTHEE 6 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
VULGATE_WEB2022 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
ERASME_15271527 Seiungere ab iis qui eiusmodi sunt. Est autem quaestus magnus, pietas cum animo sua sorte conten to.


1TIMOTHEE 6 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
VULGATE_WEB2022 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
ERASME_15271527 Nihil enim intulimus in mundum, uidelicet nec efferre quicquam possumus:


1TIMOTHEE 6 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
VULGATE_WEB2022 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
ERASME_15271527 sed habentes alimenta, & quibus tegamur, his contenti erimus.


1TIMOTHEE 6 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;
VULGATE_WEB2022 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
ERASME_15271527 Caeterum qui uolunt di tescere, incidunt in tentationem, & laqueum & cupiditates multas, stultas, ac noxias, quae demergunt homines in exitium & interitum.


1TIMOTHEE 6 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
VULGATE_WEB2022 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
ERASME_15271527 Siquidem radix omnium malorum est studium pecuniae, quam quidam dum appetunt, aberrauerunt à fide, & seipsos implicuerunt doloribus multis.


1TIMOTHEE 6 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
VULGATE_WEB2022 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
ERASME_15271527 Tu uero homo dei, ista fuge: sectare autem iusticiam, pietatem, sidem, charitatem, patientiam, mansuetudine.


1TIMOTHEE 6 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
VULGATE_WEB2022 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
ERASME_15271527 Certa bonum certamen fidei: apprehende uitam aeternam, ad quam & uocatus es, & professus es bonam professionem coram multis testibus.


1TIMOTHEE 6 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,
VULGATE_WEB2022 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
ERASME_15271527 Praecipio tibi in conspectu dei, qui uiuificat omnia, & Iesu Christi, qui testatam fecit sub Pon tio Pilato bonam professionem,


1TIMOTHEE 6 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
VULGATE_WEB2022 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
ERASME_15271527 ut serues praeceptum, immaculatus, irreprehensibilis, usque ad apparitio nem dni nostri Iesu Christi,


1TIMOTHEE 6 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
VULGATE_WEB2022 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
ERASME_15271527 quam temporibus suis ostensurus est ille beatus & solus princeps, rex regnantium, & dominus dominantium,


1TIMOTHEE 6 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
VULGATE_WEB2022 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
ERASME_15271527 qui solus habet immortalita tem, lucem habitans inaccessam, quem uidit nemo hominum, neque uidere potest, cui honor & imperium sempiternum, ame.


1TIMOTHEE 6 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
VULGATE_WEB2022 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
ERASME_15271527 His qui diuites sunt in praesenti seculo praecipe, ne elato sint animo, neque spem ponant in diuitiis incertis, sed in deo uiuente: qui praebet nobis omnia affatim ad fruendum,


1TIMOTHEE 6 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare,
VULGATE_WEB2022 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
ERASME_15271527 ut bene faciant, ut diuites sint operibus bo nis, ut faciles sint ad impartiendum, libenter communicantes,


1TIMOTHEE 6 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
VULGATE_WEB2022 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
ERASME_15271527 reconden tes sibiipsis fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant aeternam uitam.


1TIMOTHEE 6 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
VULGATE_WEB2022 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
ERASME_15271527 O Timothee depositum serua, deuitans prophanas uocum inanita tes, & oppositiones falsò nominatae scientiae,


1TIMOTHEE 6 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
VULGATE_WEB2022 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum
ERASME_15271527 quam nonulli profiten tes, circa fidem aberrauerunt. Gratia sit tecum. Amen