ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

[ 1THESSALONICIENS ]2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28

1THESSALONICIENS 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
VULGATE_WEB2022 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
ERASME_15271527 Porrò de temporibus & articulis temporum fratres, non est opus ut uobis scribam.


1THESSALONICIENS 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
VULGATE_WEB2022 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
ERASME_15271527 Ipsi enim planè scitis, quod dies ille dni, ut fur in nocte, ita uenturus sit.


1THESSALONICIENS 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
VULGATE_WEB2022 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
ERASME_15271527 Cum enim dixerint, pax & tuta omnia tunc repentinus eis imminet inte ritus, sicuti dolor partus mulieri praegnanti, nec effugient.


1THESSALONICIENS 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
VULGATE_WEB2022 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
ERASME_15271527 At uos fratres, non estis in tenebris, ut dies ille uos tanquam fur opprimat.


1THESSALONICIENS 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
VULGATE_WEB2022 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
ERASME_15271527 Oens uos filii lucis estis, ac filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.


1THESSALONICIENS 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
VULGATE_WEB2022 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
ERASME_15271527 Pro inde ne dormiamus, sicut & caete ri, sed uigilemus & sobrii simus.


1THESSALONICIENS 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
VULGATE_WEB2022 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
ERASME_15271527 Nam qui dormiunt, nocte dormiunt, & qui inebriantur, noctu sunt ebrii.


1THESSALONICIENS 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
VULGATE_WEB2022 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
ERASME_15271527 at nos qui sumus diei, sobrii simus, induti thorace fidei & cha ritatis, & pro galea spem salutis.


1THESSALONICIENS 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
VULGATE_WEB2022 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
ERASME_15271527 Quoniam non constituit nos deus, ut iram nobis cocitemus, sed ut sa lutem consequamur per dim nostrum Iesum Christum,


1THESSALONICIENS 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
VULGATE_WEB2022 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
ERASME_15271527 qui mortu? est pro nobis, ut siue uigilemus, si ue dormiamus, simul cum illo uiua mus.


1THESSALONICIENS 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
VULGATE_WEB2022 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
ERASME_15271527 Quapropter adhortemini uos mutuo, & aedificetis singuli singulos, sicut & facitis.


1THESSALONICIENS 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
VULGATE_WEB2022 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
ERASME_15271527 Rogam? autem uos fratres, ut agnoscatis eos, qui laborant inter uos, & qui prae sunt uobis in domino, & admonent uos,


1THESSALONICIENS 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
VULGATE_WEB2022 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
ERASME_15271527 ut habeatis illos in sum mo precio per charitatem propter opus illorum: pacem habete cum il lis.


1THESSALONICIENS 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
VULGATE_WEB2022 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
ERASME_15271527 Obsecramus autem uos fratres, monete inordinatos, consolamini pusillanimes, subleuate infirmos, patientes estote erga omneis.


1THESSALONICIENS 5 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
VULGATE_WEB2022 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
ERASME_15271527 Vi dete, ne quis malum pro malo cuipiam reddat, sed semper quod bo num est, sectemini, tum erga uos inuice, tum erga omneis.


1THESSALONICIENS 5 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Semper gaudete,
VULGATE_WEB2022 semper gaudete
ERASME_15271527 Semper gaudete,


1THESSALONICIENS 5 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sine intermissione orate,
VULGATE_WEB2022 sine intermissione orate
ERASME_15271527 indesinenter orate,


1THESSALONICIENS 5 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
VULGATE_WEB2022 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
ERASME_15271527 in omnibus gratias agite. Haec em est uoluntas dei per Christum Iesum erga uos.


1THESSALONICIENS 5 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritum nolite exstinguere,
VULGATE_WEB2022 Spiritum nolite extinguere
ERASME_15271527 Spiritum ne extinguatis,


1THESSALONICIENS 5 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 prophetias nolite spernere;
VULGATE_WEB2022 prophetias nolite spernere
ERASME_15271527 pophetias ne aspernemini.


1THESSALONICIENS 5 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnia autem probate, quod bonum est tenete,
VULGATE_WEB2022 omnia autem probate quod bonum est tenete
ERASME_15271527 Omia probate: quod bonum fuerit, tenete


1THESSALONICIENS 5 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ab omni specie mala abstinete vos.
VULGATE_WEB2022 ab omni specie mala abstinete vos
ERASME_15271527 Ab omni specie mala abstinete.


1THESSALONICIENS 5 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
VULGATE_WEB2022 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
ERASME_15271527 Ipse autemdeus pacis sanctificet uos totos. Et integer uester spiritus, et ania & corpus, ita ut in nullo pos sitis culpari, in aduetu dni nostri Iesu Christi seruetur.


1THESSALONICIENS 5 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
VULGATE_WEB2022 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
ERASME_15271527 Fidelis est qui uocauit uos, qui idem efficiet


1THESSALONICIENS 5 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fratres, orate etiam pro nobis.
VULGATE_WEB2022 fratres orate pro nobis
ERASME_15271527 Fratres, orate pro nobis.


1THESSALONICIENS 5 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
VULGATE_WEB2022 salutate fratres omnes in osculo sancto
ERASME_15271527 Salutate fratres omneis cum osculo sancto.


1THESSALONICIENS 5 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
VULGATE_WEB2022 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
ERASME_15271527 Adiuro uos per dum, ut recitetur haec epistola omnibus sanctis fra tribus.


1THESSALONICIENS 5 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
VULGATE_WEB2022 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
ERASME_15271527 Gratia domini nostri Iesu Christi sit uobiscum.