ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

[ 1THESSALONICIENS ]2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1[ CH2 ]CH3CH4CH5

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20

1THESSALONICIENS 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam ipsi scitis, fratres, introi tum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;
VULGATE_WEB2022 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
ERASME_15271527 Nam ipsi nostis fratres, introitum nostrum ad uos, quod no fuerit inanis,


1THESSALONICIENS 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
VULGATE_WEB2022 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
ERASME_15271527 sed quod ante malis afflicti et contumeliis affecti, quemadmodum scitis Philippis, audacter egerimus in domino nostro ad loquendum apud uos euangelium dei, in multo certamine.


1THESSALONICIENS 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo,
VULGATE_WEB2022 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
ERASME_15271527 Siquidem exhortatio no stra non fuit ex impostura, neque ex immundicia, neque cum dolo,


1THESSALONICIENS 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
VULGATE_WEB2022 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
ERASME_15271527 sed que admodum probati fueramus à deo, ut nobis committeretur euangelium: ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed deo qui probat corda nostra.


1THESSALONICIENS 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
VULGATE_WEB2022 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
ERASME_15271527 Neque em unquam per sermo nem adulationis uersati sumus, que admodum nostis, nec per occasione auaritiae, deus est testis,


1THESSALONICIENS 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis;
VULGATE_WEB2022 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
ERASME_15271527 neque quaerem tes ex hominibus gloriam, nec a uo bis, nec ab aliis,


1THESSALONICIENS 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos;
VULGATE_WEB2022 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ERASME_15271527 cum possemus in autoritate esse, tanquam apostoli Christi, sed fuimus placidi in medio uestri, perinde acsi nutrix foueat suos filios,


1THESSALONICIENS 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
VULGATE_WEB2022 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
ERASME_15271527 sic affectu propen si in uos, animo cupiebamus impertire uobis, non solum euangelium dei, uerumetiam nostras ipsorum animas, propterea quod chari nobis facti estis.


1THESSALONICIENS 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
VULGATE_WEB2022 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
ERASME_15271527 Meministis enm fratres laboris nostri, ac sudoris. Nocte enim ac die opus facientes ob id, ne cui uestrum essemus oneri, praedicauimus apud uos euangelium dei.


1THESSALONICIENS 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;
VULGATE_WEB2022 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
ERASME_15271527 Vos autem testes estis & deus, quam sancte & iuste & inculpate uobiscum qui credebatis, uer sati fuerimus:


1THESSALONICIENS 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
VULGATE_WEB2022 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
ERASME_15271527 quemadmodum no stis, ut erga unumquemque uestrum, tanquam pater erga filios suos,


1THESSALONICIENS 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
VULGATE_WEB2022 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
ERASME_15271527 fuerimus affecti, obsecrantes uos, & consolantes & obtestantes, ut ambularetis digne deo, qui uocasset uos in suum regnum ac gloriam.


1THESSALONICIENS 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
VULGATE_WEB2022 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
ERASME_15271527 Quapropter & nos gratias agim deo indesinenter: quod cum acciperetis sermonem à nobis, quo deum discebatis, accepistis non sermonem hominum, sed sicut erat uere sermonem dei, qui & agit in uobis credentibus.


1THESSALONICIENS 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
VULGATE_WEB2022 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
ERASME_15271527 Vos enim imitatores facti estis fratres, ecclesiarum dei, quae sunt in ludaea, in Christo Iesu, quod eadem passi sitis & uos à propriis cotribulibus, quem admodum & ipsi nos à ludaeis,


1THESSALONICIENS 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
VULGATE_WEB2022 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
ERASME_15271527 qui ut & dominum occiderunt Iesum, & proprios prophetas, ita & nos persecuti sunt, & deo no placent, & omnibu et omnibus hominibus aduersantur,


1THESSALONICIENS 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem.
VULGATE_WEB2022 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
ERASME_15271527 qui obsistunt nobis, ne loquamur gentibus, quo salui fiant, ut expleant sua peccata semper. peruenit autem in illos ira in finem.


1THESSALONICIENS 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
VULGATE_WEB2022 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
ERASME_15271527 Caeterum nos fratres, orbati uobis ad spatium temporis, aspectu, no corde, uehe mentius studuimus uidere faciem uestram, cum multo desiderio.


1THESSALONICIENS 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.
VULGATE_WEB2022 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
ERASME_15271527 Qua propter uoluimus uenire ad uos, ego quidem Paulus, & semel & iterum, & obstitit nobis satanas.


1THESSALONICIENS 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
VULGATE_WEB2022 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
ERASME_15271527 Nam quae est nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriationis, an non & uos in conspectu dni nostri Iesu Chri sti, in eius aduentu?


1THESSALONICIENS 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
VULGATE_WEB2022 vos enim estis gloria nostra et gaudium
ERASME_15271527 Vos enim estis gloria nostra & gaudium.