ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE[ 1JEAN ]2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21

1JEAN 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
VULGATE_WEB2022 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
ERASME_15271527 Omnis qui credit Iesum esse Christum, ex deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo


1JEAN 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
VULGATE_WEB2022 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
ERASME_15271527 In hoc cognoscimus, quod diligamus filios dei, cum deum diligimus, & praecepta eius seruamus.


1JEAN 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
VULGATE_WEB2022 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
ERASME_15271527 Haec est emm charitas dei, ut praecepta eius seruemus, & praecepta eius grauia non sunt.


1JEAN 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
VULGATE_WEB2022 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
ERASME_15271527 Quoniam omne quod natum est ex deo, uincit mundum: & haec est uictoria quae uicit mundum, fides nostra.


1JEAN 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
VULGATE_WEB2022 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
ERASME_15271527 Quis est qui uincit mundum, nisi qui credit quod Iesus est filius dei?


1JEAN 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
VULGATE_WEB2022 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
ERASME_15271527 Hic est qui uenit per aquam & sanguinem Iesus Christus: non per aquam solum, sed per aquam & sanguine. Et spiritus est qui testificat, quoniam spiritus est ueritas.


1JEAN 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quia tres sunt, qui testificantur:
VULGATE_WEB2022 quia tres sunt qui testimonium dant
ERASME_15271527 quoniam tres sunt qui testimonium


1JEAN 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
VULGATE_WEB2022 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
ERASME_15271527 dant in coelo, pater, sermo, & ppiritus san ctus: & hi tres unum sunt.


1JEAN 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
VULGATE_WEB2022 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
ERASME_15271527 Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, & aqua, & sanguis: & hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei maius est: quoniam hoc est testimonium dei, quo testificatus est


1JEAN 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
VULGATE_WEB2022 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
ERASME_15271527 de filio suo. Qui credit in filium dei, habet testimonium in se ipso. Qui non credit deo, mendacem fecit eum: quia no credit in testimonium, quod testificatus est deus de filio suo.


1JEAN 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
VULGATE_WEB2022 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
ERASME_15271527 Et hoc est testimonium, quod uitam aeternam dedit nobis deus, & haec uita in filio eius est.


1JEAN 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
VULGATE_WEB2022 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
ERASME_15271527 Qui habet filium, habet uitam: qui non habet filium dei, uitam non habet.


1JEAN 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
VULGATE_WEB2022 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
ERASME_15271527 Haec scripsi uobis, qui creditis in nomie filii dei, ut sciatis quod uitam habetis aeternam, & ut credatis in nomine filii dei.


1JEAN 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
VULGATE_WEB2022 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
ERASME_15271527 Et haec est fiducia quam habemus apud eum: quod si quid petierimus secundum uoluntatem eius, audit nos.


1JEAN 5 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
VULGATE_WEB2022 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
ERASME_15271527 Et si scimus, quod audit nos, quicquid petierimus, scimus quod habemus petitiones quas postulauimus ab eo.


1JEAN 5 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
VULGATE_WEB2022 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
ERASME_15271527 Si quis uiderit fratrem suum peccare pec catum no ad mortem, petet, & da bit ei uitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roges.


1JEAN 5 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
VULGATE_WEB2022 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
ERASME_15271527 Omis iniquitas peccatum est. Et est pec catum non ad mortem.


1JEAN 5 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
VULGATE_WEB2022 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
ERASME_15271527 Scimus, quod omnis qui natus est ex deo, non peccat: sed qui genitus est ex deo, seruat seipsum, & malus ille non tangit eum.


1JEAN 5 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
VULGATE_WEB2022 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
ERASME_15271527 Scimus quod ex deo sumus, & mundus totus in malo constitutus est.


1JEAN 5 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
VULGATE_WEB2022 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
ERASME_15271527 Scimus autem quod filius dei uenit, & dedit nobis mente, ut cognoscamus illum qui uerus est: & sumus in uero, in flio eius Iesu Christo. Hic est uerus deus, & uita aeterna.


1JEAN 5 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Filioli, custodite vos a simulacris!
VULGATE_WEB2022 filioli custodite vos a simulacris
ERASME_15271527 Filioli, cavete uobis à simulacris. Amen.