ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE[ 2TIMOTHEE ]TITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2[ CH3 ]CH4

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17

2TIMOTHEE 3 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
VULGATE_WEB2022 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
ERASME_15271527 Illud autem scito, quod in extre mis diebus instabunt tempora pe riculosa.


2TIMOTHEE 3 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,
VULGATE_WEB2022 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
ERASME_15271527 Erunt enim homines sui amantes, auari, fastuosi, superbi, ma ledici, parentibus immorigeri, ingrati, impii,


2TIMOTHEE 3 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
VULGATE_WEB2022 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
ERASME_15271527 carentes affectu, nescii foederis, calumniatores, intem perantes, immites, negligentes bo norum,


2TIMOTHEE 3 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,
VULGATE_WEB2022 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
ERASME_15271527 proditores, praecipites inflati, uoluptatum amantes potius quàm amantes dei,


2TIMOTHEE 3 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
VULGATE_WEB2022 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
ERASME_15271527 habetes formam pietatis, sed qui uimeius abnegarint. Et istos auersare.


2TIMOTHEE 3 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
VULGATE_WEB2022 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
ERASME_15271527 Ex his enim sunt qui subeunt in familias, & captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur concupiscentiis uariis,


2TIMOTHEE 3 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.
VULGATE_WEB2022 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
ERASME_15271527 semper discetes, nec unquam ad cognitionem ueritatis uenire ualentes.


2TIMOTHEE 3 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
VULGATE_WEB2022 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
ERASME_15271527 Quemadmodum autem lannes & lambres resistebant Moysi, ita & hi resistunt ueri tati, hominesmente corrupti, repro bi circa fidem,


2TIMOTHEE 3 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
VULGATE_WEB2022 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
ERASME_15271527 sed non proficient amplius. Siquidem amentia istorum euidens erit omnibus, quemadmodum & illorum fuit.


2TIMOTHEE 3 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
VULGATE_WEB2022 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
ERASME_15271527 Tu ue ro assectatus es doctrinam mea, institutionem, propositum, fidem, lenitatem, charitatem, patientiam,


2TIMOTHEE 3 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
VULGATE_WEB2022 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
ERASME_15271527 persecutiones, afflictiones, quae mihi acciderunt Antiochiae, lconii, Ly stris, quas persecutiones sustinuerim. Et ex omnibus eripuit me do minus,


2TIMOTHEE 3 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
VULGATE_WEB2022 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
ERASME_15271527 sed & omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur.


2TIMOTHEE 3 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
VULGATE_WEB2022 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
ERASME_15271527 Porro mali homines, & impostores proficient in peius, dum & in errorem adducunt & errant ipsi.


2TIMOTHEE 3 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
VULGATE_WEB2022 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
ERASME_15271527 At tu persistito in his quae didicisti, & quae tibi concredita sunt, sciens à quo di diceris,


2TIMOTHEE 3 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
VULGATE_WEB2022 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
ERASME_15271527 & quod à puero sacras literas noueris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.


2TIMOTHEE 3 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
VULGATE_WEB2022 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
ERASME_15271527 Omnis scriptura diuinitus inspirata, & uti lis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iusticia,


2TIMOTHEE 3 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
VULGATE_WEB2022 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
ERASME_15271527 ut integer sit dei homo, ad omne opus bonum apparatus.