ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE[ 2TIMOTHEE ]TITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1[ CH2 ]CH3CH4

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26

2TIMOTHEE 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;
VULGATE_WEB2022 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
ERASME_15271527 Tu igitur fili mi, fortis esto in gra tia, quae est per Christum Iesum,


2TIMOTHEE 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
VULGATE_WEB2022 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
ERASME_15271527 et in his, quae audisti à me per multos testes. Haec commenda fidelibus ho minibus, qui erunt idonei, ut alios quoque doceant.


2TIMOTHEE 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
VULGATE_WEB2022 labora sicut bonus miles Christi Iesu
ERASME_15271527 Tu igitur feras afflictionem, ut bonus miles Iesu Chri sti.


2TIMOTHEE 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
VULGATE_WEB2022 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
ERASME_15271527 Nemo qui militat, implicatur uitae negociis, ut ei qui se in militiam delegit, placeat.


2TIMOTHEE 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
VULGATE_WEB2022 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
ERASME_15271527 Quod si certet etian aliquis, non coronatur, nisi legitime certauerit.


2TIMOTHEE 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
VULGATE_WEB2022 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
ERASME_15271527 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.


2TIMOTHEE 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
VULGATE_WEB2022 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
ERASME_15271527 Cogita quae dico. Det enim tibi dis in omibus intellectum.


2TIMOTHEE 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
VULGATE_WEB2022 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
ERASME_15271527 Memento, Iesum Christum resurrexisse ex mortuis, ex semine Dauid, secundum euangelium meum,


2TIMOTHEE 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!
VULGATE_WEB2022 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
ERASME_15271527 in quo malis affligor, quasi facinorosus usque ad uincula.


2TIMOTHEE 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
VULGATE_WEB2022 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
ERASME_15271527 At sermo dei non fuit uinctus. Propterea omnia suffero propter electos, ut & ipsi salutem consequantur, quae est in Christo le su, cum gloria aeterna.


2TIMOTHEE 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
VULGATE_WEB2022 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
ERASME_15271527 Certus sermo. Nam si commortui sumus, & conui uemus,


2TIMOTHEE 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
VULGATE_WEB2022 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
ERASME_15271527 si sufferimus, & coregnabi mus: si negamus, et ille negabit nos:


2TIMOTHEE 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
VULGATE_WEB2022 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
ERASME_15271527 si increduli sumus, ille fidelis manet, negare seipsum no potest.


2TIMOTHEE 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
VULGATE_WEB2022 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
ERASME_15271527 Haec ad mone, contestans coram domino ne uerborum pugnas sequantur, ad nullam utilitatem, ad subuersione audientium.


2TIMOTHEE 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
VULGATE_WEB2022 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
ERASME_15271527 Stude teipsum proba tum exhibere deo, operarium no erubescendum, recte secantem sermonem ueritatis.


2TIMOTHEE 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
VULGATE_WEB2022 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
ERASME_15271527 Caeterum prophanas uocum inanitates praetermittito: ad maiorem emn proficient impietate:


2TIMOTHEE 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
VULGATE_WEB2022 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
ERASME_15271527 & sermo illorum, ut cancer morbus, pastionem habebit, quorum de numero est Hymenaeus & Philetus


2TIMOTHEE 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
VULGATE_WEB2022 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
ERASME_15271527 qui circa ueritatem aberrarunt, dicentes, resurrectionem iam esse fa ctam, & subuertunt quorundam fidem.


2TIMOTHEE 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
VULGATE_WEB2022 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
ERASME_15271527 Solidum tamen fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: No uit dis, qui sint sui, & discedat ab iniquitate omnis, qui nominat no men Christi.


2TIMOTHEE 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;
VULGATE_WEB2022 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
ERASME_15271527 Caeterum in magna do mo non tantum sunt uasa aurea & argetea, uerumetiam lignea ac testacea, & alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam.


2TIMOTHEE 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
VULGATE_WEB2022 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
ERASME_15271527 Si quis igitur expurgarit seipsum ab his, erit uas in honorem sanctificatum, accom modum usibus domini, ad omne opus bonum praeparatum.


2TIMOTHEE 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
VULGATE_WEB2022 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
ERASME_15271527 Iuueniles aute concupiscentias fuge, sectare uero iusticiam, fidem, charitatem, pa cem, cum his qui inuocant dominum ex puro corde.


2TIMOTHEE 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
VULGATE_WEB2022 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
ERASME_15271527 Stultas autem et ineru ditas quaestiones respue, sciens, eas parere pugnas.


2TIMOTHEE 2 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
VULGATE_WEB2022 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
ERASME_15271527 Porrò seruum dii non oportet pugnare, sed placidum esse erga omnes, propesum ad do cendum, tolerante malos


2TIMOTHEE 2 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
VULGATE_WEB2022 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
ERASME_15271527 cum man suetudine, erudiente eos qui obsistunt, si quando det illis deus poeni tentiam ad agnoscendum ueritate,


2TIMOTHEE 2 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
VULGATE_WEB2022 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
ERASME_15271527 & resipiscant e diaboli laqueo, ca pti ab eo ad ipsius uoluntatem.