ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS [ PHILIPPIENS ] COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 [ CH2 ] CH3 CH4 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 

PHILIPPIENS 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
VULGATE_WEB2022 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
ERASME_15271527 Si qua igitur consolatio in Christo, si quod sola tium dilectionis, si qua communio spiritus, si qua uiscera ac miseratio nes,


PHILIPPIENS 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
VULGATE_WEB2022 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
ERASME_15271527 complete meum gaudium, ut simi liter affecti sitis, eandem charitate habentes, unanimes, idem sentientes,


PHILIPPIENS 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
VULGATE_WEB2022 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
ERASME_15271527 ne quid fiat per contentionem aut per inanem gloriam, sed per humilitatem animi, alium quisque se praestantiorem existimet:


PHILIPPIENS 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
VULGATE_WEB2022 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
ERASME_15271527 ne sua quisque spectetis, sed unusquisque quae sunt aliorum.


PHILIPPIENS 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
VULGATE_WEB2022 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
ERASME_15271527 Is enim affectus sit in uobis, qui fuit & in Christo Iesu:


PHILIPPIENS 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
VULGATE_WEB2022 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
ERASME_15271527 qui cum esset in forma dei, no rapinam arbitratus est, ut esset aequalis deo,


PHILIPPIENS 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
VULGATE_WEB2022 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
ERASME_15271527 sed semetipsum inaniuit, forma serui sumpta in similitudine hominum constitutus, et figura repertus ut homo,


PHILIPPIENS 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
VULGATE_WEB2022 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
ERASME_15271527 humilem praebuit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.


PHILIPPIENS 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
VULGATE_WEB2022 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
ERASME_15271527 Quapropter et deus illum in sum mam extulit sublimitate, ac donauit illi nome, quod est supra omne nomen,


PHILIPPIENS 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
VULGATE_WEB2022 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
ERASME_15271527 ut in nomine Iesu omne ge nu se flectat, coelestium ac terrestrium, & infernorum,


PHILIPPIENS 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.
VULGATE_WEB2022 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
ERASME_15271527 omnisque lingua confi teatur, quod dominus sit Iesus Christus ad gloriam dei patris.


PHILIPPIENS 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
VULGATE_WEB2022 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
ERASME_15271527 Proinde dilecti mei, quemadmodum semper obedistis, non tanquam in praesentia mea solum, sed nunc multo magis in absentia mea, cum timore ac tremore, uestram ipsorum salutem operemini.


PHILIPPIENS 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
VULGATE_WEB2022 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
ERASME_15271527 Nam deus est is qui agit in uobis, & ut uelitis, & ut efficiatis pro bono animi proposito.


PHILIPPIENS 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
VULGATE_WEB2022 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
ERASME_15271527 Omnia facite sine murmuratiomnibus ac disceptatiomibus,


PHILIPPIENS 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
VULGATE_WEB2022 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
ERASME_15271527 tales ut nemo de uobis queri possit syncerique, filii dei irreprehensibiles in medio nationis pra uae ac tortuosae, inter quos lucet e tanquam luminaria in mundo,


PHILIPPIENS 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
VULGATE_WEB2022 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
ERASME_15271527 sermonem uitae sustinentes, ut gloriari possim in diem Christi, quod no in uanum cucurrerim, nec in uanum laborauerim.


PHILIPPIENS 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
VULGATE_WEB2022 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
ERASME_15271527 Quinetiam si immolor super hostia, sacrificioque fidei uestrae, gaudeo & congaudeo omnibus uobis. Ob


PHILIPPIENS 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
VULGATE_WEB2022 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
ERASME_15271527 id ipsum aute & uos gaudetis, & con gaudetis mihi.


PHILIPPIENS 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
VULGATE_WEB2022 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
ERASME_15271527 Spero autem in domi no Iesu, me Timotheum breui missu rum uobis, ut & ego laeto sim animo, cognito statu uestro.


PHILIPPIENS 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
VULGATE_WEB2022 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
ERASME_15271527 Neminem enim habeo pari mecum animo prae ditum, qui germane res uestras cura turus sit.


PHILIPPIENS 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
VULGATE_WEB2022 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
ERASME_15271527 Nam ommes quae sua ipsorum sunt, quaerunt, non quae Christi Iesu.


PHILIPPIENS 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
VULGATE_WEB2022 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
ERASME_15271527 Porrò probatione eius nostis, quod ut silius mecum ueluti cum patre seruierit in euangelium.


PHILIPPIENS 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
VULGATE_WEB2022 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
ERASME_15271527 Hunc igitur spero me missurum, mox ubi uidero mea negotia.


PHILIPPIENS 2 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
VULGATE_WEB2022 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
ERASME_15271527 Confido aute in domino, quod & ipse breui uenturus sim.


PHILIPPIENS 2 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
VULGATE_WEB2022 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
ERASME_15271527 Sed operae pretium arbitratus sum, Epaphroditum fratrem, & collegam, & comilitonem meum, uestrum autem apostolum, quique mihi subministrat in necessitate mea, mittere ad uos.


PHILIPPIENS 2 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
VULGATE_WEB2022 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
ERASME_15271527 Quandoquidem desiderabat omes uos anxius animi, propterea quod audissetis eum infirmatum fuisse.


PHILIPPIENS 2 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
VULGATE_WEB2022 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
ERASME_15271527 Et certe fuit infirmus, ita ut esset uicinus morti, sed deus misertus est illius: at no illius tantum, sed et mei, ne dolorem haberem super dolorem.


PHILIPPIENS 2 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
VULGATE_WEB2022 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
ERASME_15271527 Studiosius itaque misi illum, ut cum uideritis illum, denuo gaudeatis, et ego magis uacem dolore.


PHILIPPIENS 2 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
VULGATE_WEB2022 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
ERASME_15271527 Excipite igitur illum in domino, cum omi gaudio, & qui huiusmodi sunt eos in precio habete:


PHILIPPIENS 2 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
VULGATE_WEB2022 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
ERASME_15271527 quonian propter opus Christi eò accessit, ut morti proximus fuerit, no habita ratione uitae, ut suppleret id quod in uestro erga me officio fuit diminutum.