ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE[ 2PIERRE ]1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1[ CH2 ]CH3

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22

2PIERRE 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.
VULGATE_WEB2022 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
ERASME_15271527 Fuerunt autem & Pseudoprophetae in populo, quemadmo dum & inter uos erunt falsi docto res, qui clàm inducent sectas perniciosas, etiam dominum qui illos mercatus est, abnegantes, accersen tes sibipsis celerem interitum:


2PIERRE 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur;
VULGATE_WEB2022 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
ERASME_15271527 & plerique sequentur illorum exitia. per quos uia ueritatis maledictis afficietur,


2PIERRE 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
VULGATE_WEB2022 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
ERASME_15271527 & per auariciam facticiis sermonibus de uobis negociabuntur, quibus iudicium iam olim non tardat, et perditio illorum non dormitat.


2PIERRE 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:
VULGATE_WEB2022 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
ERASME_15271527 Nam si deus angelis qui peccauerant, non pepercit, sed catenis noctis in Tartarum praecipita tos, tradidit seruatos


2PIERRE 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
VULGATE_WEB2022 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
ERASME_15271527 in iudicium & prisco mundo non pepercit sed octauum iusticiae praecone Noë seruauit, diluuio in mundum impio rum inducto,


2PIERRE 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura:
VULGATE_WEB2022 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
ERASME_15271527 & ciuitates Sodomorum ac Gomorrhae in cinerem redactas, subuersione condenauit eosque fecit exemplum iis, qui impie forent acturi:


2PIERRE 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit:
VULGATE_WEB2022 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
ERASME_15271527 & iustum Lot, qui opprimebatur à nefariis per libidinosam conuersationem, eripuit


2PIERRE 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat.
VULGATE_WEB2022 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
ERASME_15271527 Is enim oculis & auribus iustus, cum habitaret inter illos, cottidie animam iustam iniquis illorum factis excruciabat.


2PIERRE 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,
VULGATE_WEB2022 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
ERASME_15271527 Nouit dominus pios è tentatione eripere, iniustos autem in diem iudicii puniendos eruare,


2PIERRE 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes,
VULGATE_WEB2022 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
ERASME_15271527 maxime uero illos, qui car nem sequentes in concupiscentia pollutionis ambulant, ac domina tionem cotemnunt, audaces, praefracti, qui gloria praecellentes non uerentur couitiis incessere.


2PIERRE 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae.
VULGATE_WEB2022 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
ERASME_15271527 Cum ipsi angeli, qui sunt robore ac uirtute maiores, non ferunt aduersus sese apud dominum, maledicum iudicium.


2PIERRE 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur
VULGATE_WEB2022 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
ERASME_15271527 At isti ueluti bruta animantia, natura genita in capturam & in perniciem, in his quae non in telligunt maledicentes in perditio ne sua peribunt,


2PIERRE 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 inviti percipientes mercedem iniustitiae; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum,
VULGATE_WEB2022 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
ERASME_15271527 reportantes mercedem iniustitiae, pro uoluptate ducentes, si in diem delitiis fruantur, labes ac maculae, qui couiuantes in erroribus suis, insultant uobis,


2PIERRE 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii;
VULGATE_WEB2022 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
ERASME_15271527 oculos habentes plenos adulterae, & qui à peccando cessare ne sciant, inescantes animas instabiles, cor habentes exercitatum rapinis, execrabiles filii,


2PIERRE 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
VULGATE_WEB2022 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
ERASME_15271527 qui relicta recta uia, aberrauerunt, secuti uiam Balaa filii Bosor, qui mercedem iniquitatis dilexit, sed redargutu?


2PIERRE 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam.
VULGATE_WEB2022 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
ERASME_15271527 fuit de sua iniquitate. Animal subiuga le mutum, humana uoce loquens prohibuit prophetae dementiam.


2PIERRE 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
VULGATE_WEB2022 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
ERASME_15271527 Isti sunt fontes aqua carentes, nebulae quae à procella feruntur, qui bus caligo tenebrarum in aeternum ser uata est.


2PIERRE 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur,
VULGATE_WEB2022 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
ERASME_15271527 Siquidem ubi uehementer fastuosa uanitatis uerba sonuerint inescant homines per concupiscen tias carnis uoluptatibus eos qui ue re aufugerant, ab his qui in errore couersantur,


2PIERRE 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est.
VULGATE_WEB2022 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
ERASME_15271527 dum illis libertatem polli centur, cum ipsi serui sint corruptio nis. Siquide a quo quis supeatus est. huic etiam in seruitute est


2PIERRE 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
VULGATE_WEB2022 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
ERASME_15271527 addictus. Nam si posteaquam refugerunt ab in quinamentis mundi, per agnitionem domini, & seruatoris Iesu Christi: tamen his rursum inuoluti superan tur, facta sunt illis postrema peiora primis.


2PIERRE 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
VULGATE_WEB2022 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
ERASME_15271527 Satius enim fuisset illis, non cognouisse uiam iustitiae, quàm ubi cognouerunt, conuerti ab eo, quod illis traditum fuit, sancto praecepto.


2PIERRE 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Contigit enim eis illud veri proverbii: “ Canis reversus ad suum vomitum ”, et “ Sus lota in volutabro luti ”.
VULGATE_WEB2022 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti
ERASME_15271527 Verum accidit illis id, quod uero prouerbio dici solet: Canis reuersus ad suum ipsius uomitum: & sus lota, reuersa ad uolutabrum coeni.